Scriptores Historiae Augustae, Vita Veri 6,1 κ.ε. (για τον Παρθικό πόλεμο)
Profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus est; cumque inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo inplicitus apud Canusium aegrota<v>it. quo <a>d eum visendum frater contendit. multa in eius vita ignava et sordida etiam belli tempore deteguntur. nam cum interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionem cogitantibus oriens vastaretur, ille in Apul[e]ia ven<a>batur et apud Corinthum et Athenas inter symfonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae, Pamph<y>liae Ciliciaeque clariores voluptatibus immorabatur. Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit. duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Martius Verus per quadriennium, ita ut Bab<y>lonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicare<n>t. part[h]umque ipsi nomen est Armenici, Parthici, Medici, quod etiam Marco Romae agenti delatum est. egit autem per quadriennium Verus hiemem Laod<i>ciae, aestatem apud Dap<h>nen, reliquam partem Ant[h]ioc<h>iae. risui fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant. vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit. ad Eufraten tamen inpulsu[m] comitum suorum secundo profectus est. Ef[f]esum etiam redit, ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. confecto sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod Syriam quasi regnum suum reli<n>queret, redit et pariter cum fratre triumphavit susceptis a senatu nominibus, quae in exercitu acceperat. fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam. unde in eum a Syris multa sunt dicta. Fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usque luem secu<m> deferre vide<re>tur. et nata fertur pestilentia in Bab<y>lonia, ubi de templo Ap[p]oll<i>nis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos <o>rbemque complesse, et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut amicos milites nostros receperat, expugnata est. quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat. habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae sibi delata fuerant, cum fratre communicaret die triumphi, quem pariter celebrarunt. reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre disposuit. his accessit, quod, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. villam praeterea extruxit in via Clodia famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti luxuria debacchatus est cum libertis suis et amicis Pari<dis>, quorum praesentia<e> <n>ulla inerat reverentia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus in eadem villa residens cognitionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut convivia comparante. habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut trop<a>eum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit. adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones sc[r]urrasque mimarios et praesti<g>iatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse. et haec vitae diversitas atque alia multa inter Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat; verum illud praecipuum quod, cum Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syria<m> misisset, atque ille se insolentius qu<a>m verecundus senator efferret dicens ad fratres suos scripturum esse, si qui<d> forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subitoque morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum est nonnullis, non tamen Marco, quod eius fraude putaretur occisus. quae res simultatum auxit rumorem. liberti multum potuerunt apud Verum, ut in vita M<arci> diximus, Gemin<u>s et Agacl<y>tus, cui dedit invito Marco Libonis uxorem; denique nuptiis [h]a <V>ero celebratis Marcus convivio non interfuit. habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et [t]Eclectum ceterosque. quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris a<b>iecit Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit.